Hľadaný výraz: Jak 5,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis. 2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, 3 aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. 5 Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.

1

mail   print   facebook   twitter